라틴어 문장 검색

"Parce, precor, mater" , quaecumque est saucia, clamat, "parce, precor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:12)
Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:5)
Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
Saucius ille tamen "fer opem, matertera" dixit "Autonoe!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:7)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urgere columbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:17)
Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:8)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum vulnera Combe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 30:8)
trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:6)
Dixit, perque altam saucius Oeten haud aliter graditur, quam si venabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:23)
Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira proicit acceptas lecta sibi parte tabellas vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri "dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, effuge!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:1)
Utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:4)
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:2)
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION