라틴어 문장 검색

Paulo consule, cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias vias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia minatus alia inrupisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 7:2)
Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 17:3)
Extat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 37:2)
nam neque quo possit genus ullum materiai effugere ex omni quicquam est , neque in omne unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et vertere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 7:5)
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
ita ad satiatem terra ferarum nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:17)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
Idem Augustus, cum ei quidam libellum trepidus offerret, et modo proferret manum modo retraheret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 3:1)
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Utque satis trepidum, turba coeunte, tumultum Composuit, vultu dextraque silentia iussit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:2)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:68)
quas sancta relicto Hortensi moerens irrupit Marcia busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION