라틴어 문장 검색

Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장36)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장10)
Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장35)
Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: " Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장2)
considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장21)
Iam inter homines doctos constat, eos libros minime Boetio tribuendos esse, quos codices manu scripti non pauci praeter duos illos praebent, qui in praestantissimis codicibus Erlangensi et Carnutensi reperiuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:11)
Superioris igitur descriptionis primo primus aequus numerus adscribatur, id est viiij secundus vero primo et secundo, id est xv, tertius vero primo, duobus secundis et tertio, id est xxv.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 30:1)
Adscribatur ergo primus primo aequus, id est viiij, secundus primo et secundo, id est xxiiij, tertius primo, duobus secundis et tertio, id est lxiiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 51:1)
Similiter autem licebit et aliarum formarum, quae pluribus angulis continentur quantitates adscribere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Descriptio figuratorum numerorum in ordine 1:1)
Quicunque igitur facti sunt, procreabuntur parte altera longiores, ut subiecta descriptio docet, in qua, ex quibus numeris multiplicati nascuntur parte altera longiores, super adscripti sunt, qui vero nascuntur, subterius sunt notati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De parte altera longioribus numeris eorumque generationibus 1:7)
Alterum enim apud Pythagoram vel sapientiae eius heredes nulli alii nisi tantum binario adscribebatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De antelongioribus numeris et de vocabulo numeri parte altera longioris 1:2)
Post autem eosdem permiscuimus et, qui exinde trianguli nascerentur, adscripsimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex quadratis et parte altera longioribus omnis formarum ratio consistat 1:5)
Quos miseri tribuunt honores?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 8:1)
Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION