라틴어 문장 검색

quo magis mirum habebatur gnarum meliorum et quae fama clementiam sequeretur tristiora malle.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장2)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
ita nihil triste illo die patratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장6)
Vt vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praebebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장1)
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장11)
Caesar Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장10)
ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장3)
at C. Galba consularis et duo Blaesi voluntario exitu cecidere, Galba tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장5)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)
ac primo laetus Germanis adventus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam, nulli invisa, saepius vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장6)
' longa post haec senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo Africam obtinuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장5)
poteretur Radamistus male partis, dum invisus infamis, quando id magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장5)
sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장4)
liberalium quoque artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis audita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장2)
obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION