라틴어 문장 검색

Camillus, meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 321:1)
qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 449:1)
dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 526:1)
Camillus in urbem triumphans rediit trium simul bellorum victor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 37:1)
dictator de Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:1)
Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Valeriis - Lucio quintum, Publio tertium - et C. Sergio tertium L. Menenio iterum, P. Papirio, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 282:1)
T. Quinctius semel acie victor, binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 309:1)
cum vincere cupimus, tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 133:2)
castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 175:1)
triumphatum de Tiburtibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:1)
eos vinctos consul ante currum triumphans egit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:5)
consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 433:1)
Consul ex senatus consulto triumphavit, et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 237:1)
dictator triumphans urbem est ingressus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 521:1)
dictator ex senatus consulto triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION