라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Fallacia Alia aliam trudit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4119)
Quo trudis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3263)
pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:8)
serta procul tantum capiti delapsa iacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.10)
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:1)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
Quin et caudicibus sectis - mirabile dictu - truditur e sicco radix oleagina ligno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:11)
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:2)
inque novos soles audent se germina tuto credere, nec metuit surgentis pampinus austros aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:10)
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro graviterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:10)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere ultroque animam sub fasce dedere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:4)
truditur dies die novaeque pergunt interire lunae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 184)
te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum leniter atterens caudam et recedentis trilingui ore pedes tetigitque crura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 198)

SEARCH

MENU NAVIGATION