라틴어 문장 검색

quid enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:2)
qui potest esse in eius modi trunco sapientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:14)
obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:3)
in quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 179:5)
omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:3)
Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles Arboris e trunco serpentis saucia morsu Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem Semianimum et varia graviter cervice micantem Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans Iam satiata animos, iam duros ulta dolores Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 153:3)
hic Iovis altisoni subito pinnata satelles arboris e trunco serpentis saucia morsu subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem semianimum et varia graviter cervice micantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:3)
quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:1)
trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:10)
quae ipso trunco everso omnes eligendae sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:4)
Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam comederit glandem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:8)
Hedera truncum et ramos pererrat vicinasque platanos transitu suo copulat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:4)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Truncus iners iacui, species et inutile pondus, Et non exactum, corpus an umbra forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 76)

SEARCH

MENU NAVIGATION