라틴어 문장 검색

sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)
ad penetrale Numae Capitoliumque Tonantem inque Iovis summa caeditur arce bidens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권40)
Est honor et tumulis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권336)
post ea praeteriti tumulis redduntur honores, prodigiisque venit funeribusque modus, dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권349)
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)
hostis ut hospes init penetralia Collatini:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권496)
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권262)
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권355)
Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male veloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권273)
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:11)
Obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:10)
Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni amnis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:4)
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:3)
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque voco repetoque carinam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:11)
Callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos, adopertaque vultum pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION