라틴어 문장 검색

deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:1)
neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 216:6)
quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:3)
credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:2)
quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장4)
Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장18)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
at illi alteri generis humilitas fauorem addiderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장5)
sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:5)
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:2)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 8:4)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION