라틴어 문장 검색

intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:2)
Illa vero timuit clamare pre turpitudine.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:24)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:3)
Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 2:1)
"hunc et bissenos - sic indulgentia pergat praesidis Ausonii - cernes attollere fasces ante diem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam81)
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris, atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus natorum totoque volens excedere censu, testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci, cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum54)
o sidere dextro edite, multa tibi divum indulgentia favit!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 35)
Ergo age iam magno - ducis indulgentia pulsat certaque dat votis hilaris vestigia frater - surge animo et fortes castrorum concipe curas, monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo, flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus, qui tibi tam tenero permisit plaudere collo nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii46)
pulchrior haud ulli triste ad discrimen ituro vultus et egregiae tanta indulgentia formae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권109)
Bona turpitudo est, quae periclum vindicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 076)
Honesta turpitudo est pro causa bona.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 27)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:30)
Turpitudinem patris tui non reuelabis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION