라틴어 문장 검색

ea vetustissima militaribus odiis materies et saeviendi principium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장4)
neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae acriores quia iniquae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장2)
traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장7)
Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장8)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장9)
nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac postremum sibi invenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장3)
et quia ipsorum moribus aliena perinde odium pravis et honestis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장12)
quantum odii fore ab iis qui ultra quinquennium proiciantur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장7)
maximisque imperiis interiecti et saepius discordes sunt, adversus Romanos odio et in Parthum invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장2)
discesseruntque apertis odiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장6)
discordiam erga Germanicum odio fortasse dignam, non poena;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장5)
Caesarisque se legatum testabatur provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu venire), sed a Sentio privatum odium falsis criminibus tegente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장3)
veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장7)
post quem Servaeus et Veranius et Vitellius consimili studio et multa eloquentia Vitellius obiecere odio Germanici et rerum novarum studio Pisonem vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION