라틴어 문장 검색

hunc consecutus est Syracosius Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:1)
nam si Mancini causam in uno Mancino ponimus, quotienscumque is, quem pater patratus dediderit, receptus non erit, totiens causa nova nascetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:3)
sin illa controversia causam facit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:4)
ut metuere et vereri, ut rex et tyrannus, ut adsentator et amicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:3)
Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:2)
tam enim esse clemens tyrannus quam [rex] inportunus potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:3)
Cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:4)
Sin per se populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et sua re gesta laetatur tuerique vult per se constitutam rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:7)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
Atque, ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam existere et quasi nasci tyrannum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:3)
Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)
cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:8)
sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:10)
qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:4)
Hic est enim dominus populi, quem Graeci tyrannum vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION