라틴어 문장 검색

Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:9)
Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, nec minor usus erit, quamvis Milesia magno vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:2)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:4)
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:20)
Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:2)
omnes eodem cogimur, omnium versatur urna serius ocius sors exitura et nos in aeternum exilium inpositura cumbae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 38)
aequa lege Necessitas sortitur insignis et imos, omne capax movet urna nomen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 16)
quin et Ixion Tityosque voltu risit invito, stetit urna paulum sicca, dum grato Danai puellas carmine mulces.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 114)
quamquam nec Calabrae mella ferunt apes nec Laestrygonia Bacchus in amphora languescit mihi nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1611)
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro nescit Aquinatem potantia vellera fucum, certius accipiet damnum propiusve medullis, quam qui non poterit vero distinguere falsum, quem res plus nimio delectavere secundae, mutatae quatient.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1014)
"muricibus Tyriis iteratae vellera lanae cui properabantur?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1210)
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna vel cyatho ac dicas 'magno de flumine mallem quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.33)
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:3)
namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.34)
Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, grande malum Turius, siquid se iudice certes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION