라틴어 문장 검색

Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris, ureris igne novo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:2)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim conlegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:5)
Quid in hospite, regia virgo, ureris et thalamos alieni concipis orbis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:13)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
aequales urebant pectora flammae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 64:6)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:1)
Pulmonibus errat ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:20)
si mentior, arida perdam quas habeo, frondes et caesa securibus urar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:4)
vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit pectora nostra, deo, sed victa libidine credar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:23)
Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:8)
urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:9)
sitis arida guttur urit, et inviso meritus torquetur ab auro Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens "da veniam, Lenaee pater!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:3)
Nempe ille inmitis et ipsis horrendus silvis et visus ab hospite nullo impune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sensit validaque cupidine captus uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION