라틴어 문장 검색

utinam a primo ita tibi esset visum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 6:5)
atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:11)
Vtinam tam facile eum florentem et honoribus et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:5)
quod utinam inspectare possis timorem de illo meum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4a 3:5)
quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 12 3:5)
ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 7:2)
utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 1:2)
illud utinam ne vere scriberem, ea te re p. carere, in qua neminem prudentem hominem res ulla delectet !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 3:2)
atque utinam liceat aliquando aliquo rei p. statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas pertulimus tum cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura quae facta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 21 3:3)
utinam semper esses tribunus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 27 1:6)
quod utinam taut Appius Claudius in ista parte C. Curio, quoius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 1:2)
qui mihi utinam solacio sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 1 1:4)
atque utinam quietis temporibus 'atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 8 2:3)
utinam ea fortuna rei p. sit, ut ille me unum gratissimum possit cognoscere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 1:7)
legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei p. coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentis, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION