라틴어 문장 검색

post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 252:1)
item non evertit opus rhetorice, quod . neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:3)
cum Thebas evertisset Alexander, tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 205:1)
urbes proper matrimonia eversae sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 229:2)
ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:4)
ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 151:1)
ut Cato dixit, C. Caesarem ad evertendam publicam sobrium accessisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:2)
nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 262:4)
unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instruct nave hoc mare ingressus, contrahit vela inllibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:2)
quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장2)
momento mare evertitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:5)
non evertit fortuna, sed cernulat et allidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 4:4)
circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:4)
ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION