라틴어 문장 검색

Nutu vocatum ducis, et pudet fari Catoniana, Chreste, quod facis lingua.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII4)
Partheniana fuit quondam, memorabile vatis Munus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIX2)
Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat Limina, nec vatem talia damna decent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII5)
Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri, Pieria caneret cum fera bella tuba, Non tamen erubuit lascivo dicere versu 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIV2)
Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis, Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIII1)
Silius optatae succurrere censuit umbrae, Silius et vatem, non minor ipse, colit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, L2)
Pierios vatis Theodori flamma penates Abstulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIII1)
Reddidit Eurydicen vati:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXV Cithara1)
primo enim proposuit, inde narravit, postea invocavit, ut est nec si te pectore vates accipio (1.63). sane observandum est, ut non in omnibus carminibus numen aliquod invocetur, nisi cum aliquid ultra humanam possibilitatem requirimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 87)
ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus summaque per galeam delibans oscula fatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2567)
tibi fabor enim hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2613)
e contrario et monstrum infelix et infelix vates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3305)
interea ad templum cum Diomedes auxilio Minervae plurimos Troianorum fudisset, Helenus, Priami filius, vates monuit, ut Minervae numen exoraretur, et cum precibus deae ponerent vestem quam regina speciosissimam habebat, id est peplum, unde post Minervae palla peplum appellata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4793)
memores fandi atque nefandi iusti et iniusti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5437)
et dicendo 'fandi atque nefandi' significat 'prout meriti fueritis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5439)

SEARCH

MENU NAVIGATION