라틴어 문장 검색

Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:2)
sive neglectum genus et nepotes respicis, auctor heu nimis longo satiate ludo, quem iuvat clamor galeaeque leves acer et Marsi peditis cruentum voltus in hostem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 29)
iam galeam Pallas et aegida currusque et rabiem parat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 154)
piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 106:2)
quid enim faceret, inquit, cum tu galeam et loricam haberes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:3)
Non galea, non scuto repellitur ferrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:3)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
" Caesar ait se non posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse, et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret :
(세네카, 행복론, Liber V 141:4)
Nec galeam illam, si videris, adgnosces ;
(세네카, 행복론, Liber V 142:5)
Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:5)
Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:2)
Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus, Canitiem galea premimus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 6:7)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
non erat gracili levis armata ferro cornus aut longo latus mucrone cingens ensis aut crista procul galeae comantes:
(세네카, 파이드라 7:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION