라틴어 문장 검색

In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:9)
Hospitatis itaque peregrinis legionibus, ex providentia Petri et majorum consilio fit legatio ad ducem Nichitam, principem Bulgarorum, qui in eadem civitate praesens habebatur, quatenus licentiam emendi cibos acciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:1)
Post duos itaque menses, lascivi et effrenes facti prae otio et inaestimabili copia ciborum, vocem Petri [0400D] non audientes, sed contra voluntatem illius, in terram Nicaeae urbis et regni Solymani, ducis Turcorum, per montana ingressi sunt, depraedati armenta, boves, oves, hircos, greges Graecorum Turcis famulantium, et ad socios deferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:1)
Ubi mira affluentia ciborum in frumunto, hordeo, vino et oleo plurimaque venatione ex imperatoris dono duci oblata est, caeteris licentia vendendi et emendi concessa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:11)
Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:14)
cibis diversis et amicis potibus recreant, equis et mulis eorum pabula sufficienter subministrantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:7)
Sed fideles inclusi ex sufficientia ciborum in arce reperta murali robore firma et inexpugnabili, tuti et quieti resederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:12)
His locatis, certatim indulgent operi ciborum, cornibus mille et mille perstrepentes, praedis et pabulis equorum undique insistentes, quorum fragor et strepitus usque ad terminum milliaris ferme posse audiri referebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:3)
Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:3)
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:9)
Plurimi autem inertis vulgi, qui sitis intolerantia arctabantur, dum sic licentiam bibendi acciperent, lubricos vermes et aquatiles deglutiebant, et sic tumefacto gutture aut ventre exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:7)
Sed ille cibum contradicens, tantum de pomo cedri gustans cum omni mansuetudine et gratiarum actione, post modicum gravi infirmitate correptus est, divertensque Joppen episcopum et ducem Venetorum in apparatu copioso et armorum multitudine reperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION