라틴어 문장 검색

ut in ventis et follibus et flatu oris contracti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:7)
Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:2)
ut in follibus, et ventis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:5)
Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:2)
Atqui ubi ad superficiem ipsam aquae ventum fuerit, tum cohibetur aer ab ulteriore ascensu, per levem resistentiam quam reperit in aqua non statim tolerante se discontinuari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:5)
Itaque nugantur philosophi cum dicant quod, si perforata esset terra, corpora gravia se sisterent quando ventum esset ad centrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:5)
Proxime videntur accedere cataractae coeli, quae in navigationibus per Oceanum Atlanticum versus Indias utrasque saepe conspiciuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:13)
Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum quae per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:14)
aut iste motus fit ab aere vehente et pone corpus emissum se colligente, instar fluvii erga scapham aut venti erga paleas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:7)
generationem hujusmodi flammarum flatulentarum, et veluti ventorum igneorum, fieri ex conflictu duorum corporum, eorumque naturae inter se plane contrariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:15)
Hinc demonstrari videtur, quod spatia orbium (quos vocant) planetarum non sint plane vacua aliis stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum stellatum ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:5)
fusius et exactius de iis sermones habituri, cum ad inventionem latentis rerum processus ventum erit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:7)
nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui venti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:2)
Et videre est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento dissipatam, continuo solvi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:16)
aquae in remigando, aeris in undulationibus ventorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION