라틴어 문장 검색

et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit quaedam versiculorum genera vel membra, sicut molestos incidimus grammaticos, quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina varias mensuras coegerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:3)
nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:3)
Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:2)
annales Tanusii scis quam ponderosi sint et quid vocentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 11:3)
Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 11:4)
Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae pretium fecisse.
(세네카, 행복론, Liber III 101:1)
Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:7)
multi, Roma, tuas laudes annalibus addent, qui finem imperii Bactra futura canent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 19)
tantum culminis et decus stupendum scripti annalibus indicant honores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium51)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
interea tu quod petis accipe, petis autem ut, si qui versiculi mihi fluxerint postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:2)
Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de aetatis annalibus suppetisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:18)
Graecorum etiam censuales conferendi, ut quae quando sint gesta aut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:1)
Credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:10)
Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION