라틴어 문장 검색

et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:3)
Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 13:1)
non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 14:1)
Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 14:1)
Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles viros barbam in eiusmodi aetate rasitavisse, idcircoque plerasque imagines veterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas videmus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 4:1)
Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 8:1)
veluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 17:3)
nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 1:3)
atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 1:2)
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:4)
In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:5)
Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 14:1)
Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 19:1)
Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:1)
Nam et 'hoc penus' et 'haec penus' et 'huius peni' et 'penoris' veteres dictaverunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION