라틴어 문장 검색

sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum11)
lex haec data est caducis deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas, sed dum pererrat omnes quies amica venas pectusque feriatum placat rigante somno, liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras quae sunt operta cernit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum5)
"natura docet revirescere cuncta post obitum, siccantur enim pereunte vigore quo vixere prius:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 267)
modo sint ut corpora terra edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2292)
antiquis elementa labant erroribus, ac de legitimo discussa modo plerumque feruntur in casus alios quam lex habet aut iter anni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2337)
dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus fecundavit amor materno viscera partu;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2373)
"sed vos, alumni carceris, par semper invictum mihi, cohibete paulum dexteras, respiret ut lassus vigor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.48)
"hanc disciplinam quisquis infensus vetat, vetat probatum vivere et sanctum sequi, vetat vigorem mentis alte intendere, nostrique acumen ignis ad terram vocat, nec excitari vim sinit prudentiae."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1136)
"da septuennem circiter puerum aut minus, qui sit favoris liber et non oderit quemquam nec ullum mentis in vitium cadat, periclitemur quid recens infantia dicat sequendum, quid novus sapiat vigor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1265)
"unam labantis dissipare tam diu vos non potesse fabricam corpusculi!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1335)
"quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor vexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium, squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum belua consumptis cruda cadaveribus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.16)
Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra eductam tectis, unde omnis Troia videri et Danaum solitae naves et Achaia castra, adgressi ferro circum, qua summa labantis iuncturas tabulata dabant, convellimus altis sedibus, impulimusque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:3)
labat ariete crebro ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:14)
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:13)
hic membris et mole valens, sed tarda trementi genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION