라틴어 문장 검색

" Protinus exuvias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:4)
nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 74:5)
Illa dato subvecta per aera curru devenit in Scythiam rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:2)
rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:7)
Nessoque paranti fallere depositum "quo te fiducia" clamat "vana pedum, violente, rapit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:2)
sic illum validis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos versum silices prior edidit aetas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:6)
ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:6)
Neque enim est de tigride natus nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:17)
Ut siquis violas rigidumve papaver in horto liliaque infringat fulvis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa vietum nec se sustineant spectentque cacumine terram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:10)
utque pudor cessit sanguisque induruit oris, in rigidum parvo silicem discrimine versae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 29:3)
Gelidus nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto vertice canities rigidis stetit hirta capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:6)
" Territa sorte dei per opacas innuba silvas vivit et instantem turbam violenta procorum condicione fugat, nec "sum potienda, nisi" inquit "victa prius cursu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:8)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:11)
Induere arma viros violentaque sumere tela rex iubet Oetaeus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION