라틴어 문장 검색

Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
Hic natura silet, logice uis exulat, omnis Rethorice perit arbitrium racioque uacillat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:2)
Sic mens submissa resumit Vires, erectam mentem sua uerba sequntur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:6)
Qualiter ergo malum superet morbumque recidat, Putrida membra secet, ne pars sincera trahatur, Occurrat uicio, ne totum diruat orbem, Vix cognoscit adhuc, sed tandem freta sororum Colloquio, meliore uia procedit, in istud Consilium ueniens, ut totum uiribus unum Cudat opus, per quod proprio succurat honori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:6)
si pondera rerum Vel momenta sumus, noli confundere dudum Confusas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:16)
Si te nulla mouent rerum discrimina, saltem Te gratis moueat tua gracia, suscipe uota Que damus et precibus deuotis pondera dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:18)
Hiis hylarata magis propriumque oblita laborem Virgo, nec ulterius pondus conquesta uiarum, Persoluit grates et celi numen adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:1)
Non animo facili, non aure bibente fauorem Audiat ypocritas laudes, mendacia fame, Palponis phaleras, qui uerba sophistica pingit, Et dulci laudum sonitu citarizat in aure Diuitis et uendit laudes ad pondera doni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:12)
nisi publica fiat, Labitur et multas uires adquirit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:4)
Hec docet argutum Martem racionis inire, Aduerse parti concludere, frangere uires Oppositas partemque suam racione tueri, Vestigare uiam ueri falsumque fugare, Scismaticos logice falsosque retundere fratres Et pseudologicos et denudare sophistas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:2)
Succincte docet illa loqui sensusque profundos Sub sermone breui concludere, claudere multa Sub paucis nec diffuso sermone uagari, Vt breue sit uerbum, diues sentencia, sermo Facundus, multi fecundus pondere sensus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:3)
Non donum largitur amor, dum pondus amoris Ponderat ipsa dati merces et copia doni;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:7)
Querat cui possit se totum credere, uelle Declarare suum totamque exponere mentem, Cui sua committat animi secreta latentis, Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo, Nil sibi secretum quod non denudet eidem, Vt suus in signo tali mensuret amicus Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION