라틴어 문장 검색

cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτουσ vocant, et quod alia vitiosum interim alia rectum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 177:2)
neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:4)
quaedam tamen et faciem soloecismi et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt aliter a veteribus dicta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 200:1)
eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 228:1)
oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 261:2)
sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:5)
illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:1)
at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 43:1)
ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 97:1)
quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
nec dubie prope omnes utique apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 48:2)
quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:2)
quod est vitiosissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:6)
neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui debuit, dissidet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION