라틴어 문장 검색

nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua narraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 1:2)
Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam sociam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:1)
Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:2)
Valentis A. virtutes et vitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장1)
Cuius bona multis cognita dicemus et vitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 2:1)
nunc eius vitia percurramus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:3)
iniuriosus alia et iracundus, et criminantibus, sine differentia veri vel falsi, facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus impendio est formidanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 6:2)
Nec tamen ideo cum Georgio Pertz opus duobus saltem scriptoribus, immo viri d. H. Steffen opinionem sequentes totum eidem deberi censemus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:7)
est enim pudentis animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uituperationes grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari;
(아풀레이우스, 변명 3:7)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.
(아풀레이우스, 변명 16:16)
omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est.
(아풀레이우스, 변명 19:6)
hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni?
(아풀레이우스, 변명 20:2)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret.
(아풀레이우스, 변명 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION