라틴어 문장 검색

et, ut supra (9.1‑3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장3)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid convertunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장56)
Inbecillus homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장20)
si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장22)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장24)
Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis vires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem vitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장49)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장21)
IV-XVII). Si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장24)
Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장24)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장53)
cui per se quoque medendum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장67)
Alvus cita utique vitanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장78)
3). Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장25)
3) conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION