라틴어 문장 검색

Iulius ergo Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:1)
de quibus observatio tam diligens tam cauta narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:4)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
Quis enim observationi locus, cum eligendi facultas non supersit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 20:3)
Eius observationis an religio ulla sit tradita quaeri solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:2)
Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:1)
Fertur autem in carminibus Marcii vatis, cuius duo volumina inlata sunt in senatum, inventum esse ita scriptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:1)
ea cingit flexuoso volumine draco.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:5)
In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:1)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
Ad huiusmodi argumenta draconum praecipue volumen electum est propter iter utriusque sideris flexuosum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 18:2)
Horum pedes in draconum volumina desinebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:1)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis observatio in Virgilio laus esse iam desinat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION