라틴어 문장 검색

tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi remanerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장5)
vulgus tamen vacuum curis et sine falsi verique discrimine solitas adulationes edoctum clamore et vocibus adstrepebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장2)
Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam pacis et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, tradidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장1)
namque et facundia aderat mulcendique vulgum artes et auctoritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장11)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)
non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장2)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)
quin et Caesarem se dici voluit, aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장10)
populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장5)
illuc de studiis vulgi et minis Germanicarum cohortium adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장3)
clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장5)
longus deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장8)
ceterum invidia in occulto, adulatio in aperto erant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장6)
ceteri vultu manuque, pauci, quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione exercitum, compositis orationibus adsentiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION