라틴어 문장 검색

quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 4:1)
Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras, Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII2)
circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장3)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
huic est porticus applicata triplex fulmentis Aquitanicis superba, ad cuius specimen remotiora claudunt atria porticus secundae, et campum medium procul locatas vestit saxea silva per columnas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:8)
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION