라틴어 문장 검색

ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:1)
de cetero quod ad honoris vestri spectat praerogativam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 4:1)
sed quoniam vestro sic libitum errori, ut ipse prudentia carens prudentem vobis, in cuiusque personam bona multa concurrant, sub ope Christi episcopum exquiram, noveritis huiusmodi assensu multum me honoris, plus oneris excipere, primore loco grandem publicae opinionis sarcinam penditote, quod iniunxistis incipienti consummata iudicia atque ab hoc rectum consilii tramitem postulatis,1 in quo recolitis adhuc nuper erratum, igitur quia vobis id fuit cordi, obsecro, ut quales nos fide creditis, tales intercessione faciatis atque dignemini humilitatem no- stram orationibus potius in caelum ferre quam plausibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 7:1)
cumque ipsi vicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honos debeatur mage quam rependatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 3:4)
est tibi delatus plus onerosus honor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:9)
malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:3)
nos opuscula sermone condidimus arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:3)
quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris imponunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:2)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)
nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:2)
Quamque post, visus prope, post bilustre tempus accepi, capiens honorem, qui patrum ac plebis simul unus olim iura gubernat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:9)
"quisquis proavis et gente superba, quisquis equo iaculoque potens, qui praevalet arcu, omnis honos illic, illic ingentia certant nomina:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:53)
"- si quis adhuc undis honor, obrue puppes, aut permitte fretum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권30)
- nullis vada per Neptunia glaucae tantus honos formae nandique potentia nec plus pectoris humani - iubet hos subsistere pleno litore, ne nudae noceant contagia terrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권97)
ille diu campis fluviisque et honore superbo gavisus non colla iugo, non aspera praebet ora lupis dominique fremit captivus inire imperia atque alios miratur discere cursus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권117)

SEARCH

MENU NAVIGATION