라틴어 문장 검색

quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:3)
quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:4)
sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:3)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 118:2)
haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu , cum haec, quae adfectatur, ratio non procul a ratione iocandi abhorreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 124:2)
nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 144:2)
quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:5)
quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 161:1)
non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:3)
non minus cederet quam cessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:4)
neque enim quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:2)
Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
minus valebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:2)
minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION