라틴어 문장 검색

Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 1:1)
Neptem parum novi, nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos amandum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 2:3)
Auxit sollicitudinem meam effecitque ut illis quos doctissimos novi, non minus hos seductos et quasi rusticos verear.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 5:2)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:2)
Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 4:1)
Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod exponam ut accepi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 4:1)
nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos iudicium vocant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 3:2)
Vereor ne parum expresserim:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 5:1)
Parum visum tantorum dedecorum esse curiam testem:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:1)
quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:5)
Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 2:1)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
nihilo minus tamen quaero, an postulare debuerim.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:4)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION