라틴어 문장 검색

Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장30)
quorum ex commentariis, quae utilia esse his rebus animadverti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animadverti in ea re ab Graecis volumina plura edita, ab nostris oppido quam pauca.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말49)
Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putavi silendum, sed disposite singulis voluminibus de singulis exponere rebus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말63)
Asseribus dispositis tum tomice ex sparto hispanico harundines graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장5)
sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos [alligationibus] binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장7)
Graecorum vero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장31)
etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장18)
Primum autem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod graece ὤχρα dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장1)
hanc autem Graeci θεοδοτεῖον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretae primum est inventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장10)
Auripigmentum, quod ἀρσενικόν graece dicitur, foditur Ponto.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장11)
deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem γάνωσισ graece dicitur):
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장10)
item propter inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod Graeci ἰσάτιν appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장6)
ad eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus graecis:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장83)
et huius epigrammatos sunt versus graece:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장94)
Ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego per me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장109)

SEARCH

MENU NAVIGATION