라틴어 문장 검색

Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
Vides enim qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D] consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes, invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:7)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Vita enim nostra aut assiduis redimitur tributis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:3)
«Venerande Pater, satis comperimus, et nunc intelligimus ac videmus quam invalida manus Christianorum sit tecum hic inhabitantium, et quantis subjacentis [0391A] oppressionibus gentilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:7)
Per pericula enim et tentationes varias, paradisi portae nunc aperientur vocatis et electis.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:4)
» Petrus, intelligens iram regis et illius gravissimam adunationem, cum universis sociis Malevillam deserens, sed cuncta spolia gregesque ac praedam equorum abducens, Maroam transire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:7)
Nec enim de quadraginta millibus plures remansisse visi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:10)
scit enim quod pro hac injuria graviter poenas exsolvistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:8)
Ante hos enim dies Petrus Constantinopolim ad imperatorem migraverat, pro exercitu suo rogaturus, ut illis venditionem necessariorum alleviaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:4)
Octavo dehinc die Turci, viri militares et arte belli illustres, surrexerunt ab urbe Nicaea, numero centum, regionem et urbes in montanis sitas perlustrantes, scire et intelligere volentes de praeda et rapinis quas Galli abduxerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:8)
Statimque peregrinos adesse intelligens, suos sic alloquitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION