라틴어 문장 검색

namque Galli seu vestigio notato humano, qua nuntius a Veiis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequo, nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret viam praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 501:1)
inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 510:1)
bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:2)
inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 518:2)
forsitan aliquis dicat aut Veiis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 550:1)
si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 572:2)
inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 12:2)
sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 31:1)
inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos ut proelium inirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:1)
ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 64:1)
namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid novi molirentur, et Romanis reciperandi tuendique cura erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 94:1)
nepesinis inde edictum ut arma ponant, parcique iussum inermi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 107:1)
rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 135:3)
inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 145:1)
inde de regno agendi ortum initium dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION