라틴어 문장 검색

quinetiam si minus pares aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 24:1)
neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 81:1)
minus indulsere eloquentiae Stoici veteres;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 85:1)
atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:3)
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 99:3)
qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 103:3)
sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:3)
hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 119:4)
scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:1)
in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:3)
nam si oblique contempsisset, si parum recta non , si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 131:2)
quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his materia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 145:1)
si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 156:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION