라틴어 문장 검색

quare minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur alexanter et cassantra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 134:3)
quanquam de numero parum convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 135:7)
atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 141:1)
scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:2)
nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 197:1)
ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 207:1)
sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, id fieri natura puto, sed alienis favemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 218:1)
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et ditis, quia minime dives?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 254:1)
nec ei cedit Modestus inventione, nam, quia caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:3)
est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 285:2)
aut ideo minus Messala nitidus, quia quosdam totos libellos non verbis modo sed etiam litteris dedit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 301:1)
elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:3)
circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:2)
quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION