라틴어 문장 검색

Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 289:1)
hae litterae prius in senatu a M. Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 300:1)
Macedones deducti extra urbem in villa publicam, ibique eis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 301:2)
ibi haud multa verba facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 302:1)
L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de provinciis ageretur et Italiam utrique provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 310:1)
consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent, decreta, et ut quattuor legiones novas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus censuisset mitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 316:1)
Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus consulto urbem est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 329:2)
de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 373:2)
bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 375:2)
dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 385:1)
senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque devictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 398:1)
Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 420:2)
ea una res in arbitrium senatus reiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 423:2)
senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 423:3)
sub hoc tempore et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, selymbriae substitit, et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION