라틴어 문장 검색

Sufficit autem philosopho ad ostendendam animam ipsam tam ex Patre quam ex Filio, memorasse solum hoc loco Filium, quia cum Filius ex ipso Patre sit, et Spiritus ipse, hoc est anima ipsa ex Filio esse assignatur, liquet profecto ipsam quoque ex Patre esse, scilicet quod et ipsa eam philosophus a Deo et Nwð juxta sapientes nominari supra inductus asserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:11)
Sic et in caeteris, in quibus habet similitudinem cum Patre, et aequalitatem habet, non autem in omnibus similitudinem habet cum Patre, cum ipse solus sit genitus, et ipse Pater sit genitor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:15)
Degenerare dicitur anima in ipso suae operationis effectu, ex quo anima dicta est, cum non sit hoc aeternum, sed temporale quod operatur, de quo ni fallor, illud facile est absolvi, quod Plato animam mundi incoepisse voluerit, nec coaeternam Deo et menti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:4)
Cum enim Spiritum sanctum animam magis quam spiritum appellaverit, quasi ab animando, hoc est vivificando nos donis suae gratiae per incrementa virtutum, non semper ille spiritus anima fuit, id est vivificans, quia, dum nondum creaturae essent, quibus dona sua distribueret, in illas bonorum suorum distributionem non exercebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:5)
Cum Spiritus gratia datur hominibus, profecto Spiritus mittitur a Patre, mittitur et a Filio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:19)
Ipse autem Augustinus utrumque processionis modum diligenter distinguit, cum eum procedere perhibet, tam secundum hoc quod datur, quam secundum hoc quod dabilis est. Unde lib. V De Trin.:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:1)
Cum ad processionem Spiritus pervenisset, ait, procedit non quomodo natus, sed quomodo datus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:2)
Sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:4)
Quid itaque mirum cum duobus modis Spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur Spiritus a nobis, et secundum alterum vocatur anima a philosophis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:6)
Nec moveat quidem Spiritus scilicet cum sit coaeternus Patri et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:8)
Nam et si Dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cui est ille Dominus. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:11)
Ecce Dominum, ecce non sempiternum habet, ne cogamur etiam dicere creaturam sempiternam, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur, qui etiam in eodem hoc superiori cap. Spiritum etiam, secundum effecta manifeste vocat, cum ei principium assignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:12)
Hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait ei Dominus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:17)
Liquet itaque Augustinum hoc loco spiritum accepisse secundum effecta cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:1)
unde et bene evangelista Joannes ab aeternitate Dei inchoans, cum Verbum apud Deum aeternaliter ostenderet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION