라틴어 문장 검색

ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 11장3)
exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 32:1)
eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Bois ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo C. Ampium, praefectum socium, hac tumultuaria manu per Umbriam, qua tribum Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 17:1)
Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio victor agrum, qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 704:1)
quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces - et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant - excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos qui palati per agros praedabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 476:1)
Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto cuique contingit,ut et segetum arationumque perciperet usum et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret - quarum non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his pinguis lubrica melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaqueputres harenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat - atque in his ipsis haberet cognitum, quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 24:1)
intellegamus autem, aut Vergilii tantum agrum, aut totius Mantuae esse descriptum, quod alii dicunt Vergilium ostendere voluisse, quod Mantuanis per iniquitatem Alfeni Vari, qui agros divisit, praeter palustria nihil relictum sit, sicut ex oratione Cornelii in Alfenum ostenditur "cum iussus tria milia pas- sus a muro in diversa relinquere, vix octingentos passus aquae, quae circumdata est, admetireris, reliquisti". omnia carminibus v. s. m. id est vestrum Vergilium, cuius causa agri Mantuanis redditi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 102)
atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:3)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION