라틴어 문장 검색

Secundum haec Iesu verba, Abraham fides ad Eum dirigebatur, praesumpta erat quodammodo visio eius mysterii.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:2)
Fides christiana in Christo praecipuum reperit locum, confitetur Iesum esse Dominum quem Deus a mortuis suscitavit (cfr Rom 10,9).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:4)
Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:7)
Fides in Dei amore qui in Iesu manifestatur fundamentum percipit in quo natura et eius postrema destinatio nituntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:12)
Haec causa est cur Evangelistae in Crucis hora fastigium posuerint fidei contuitus, quandoquidem illa hora divini amoris altitudo et amplitudo splendent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:3)
« Tabula illa picta efficeret etiam ut quis fidem amitteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:6)
Ut resuscitatus, Christus credibilis est testis, fide dignus (cfr Apc 1,5;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:2)
Heb 2,17), solidum nostrae fidei fulcimentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:3)
« Quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra, adhuc estis in peccatis vestris » (1 Cor 15,17).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:5)
Cum sanctus Paulus sua de nova in Christo vita loquitur, ad fidem se refert « Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me » (Gal 2, 20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:7)
18. Plenitudini, cui Iesus affert fidem, aliquid decretorii subest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:1)
In fide Christus non est tantum Is in quem credimus, summa amoris Dei manifestatio, verum etiam Is quocum coniungimur ut credamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:2)
Fides non modo Iesum contuetur, sed ex parte Iesu, eius oculis, contuetur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:3)
Sanctus Ioannes momentum ostendit personalis necessitudinis cum Iesu pro nostra fide per varios verbi credendi usus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:10)
Fides est in Deum, qui sic proximus est factus ut in nostram historiam intraverit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION