라틴어 문장 검색

sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:1)
nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:4)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
ita fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:4)
sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:1)
aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior - ita enim loquebantur - dicendo fieri superior posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:3)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:1)
nihil subtiliter dici, nihil presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:4)
M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:5)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
alios non laborare, ut meliores fiant - nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장3)
sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:2)
iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri potest perfectius, eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장1)
Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION