라틴어 문장 검색

verba obstrepunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:8)
Unde fit, ut magnae et solennes disputationes hominum doctorum saepe in controversias circa verba et nomina desinant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:9)
Idola, quae per verba intellectui imponuntur, duorum generum sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:1)
et invenietur verbum istud, humidum, nihil aliud quam nota confusa diversarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:4)
In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:1)
magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in verbis positivum, quam de interna rerum veritate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:7)
eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
quum nec verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:7)
De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fovent, negligens omnino est, etvix verbo ipsi congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:1)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
Optima enim est ea reprehensio, quam de statu civili haud prudenter administrato quispiam his verbis complexus est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:3)
tamen ea etiam nunc breviter, verbis nudis ac simplicibus, repraesentare visum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:17)
Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:5)
Quum enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION