라틴어 문장 검색

quem quicumque parum moderato gutture traxit, haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:6)
saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 28)
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest, ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 240)
navita confessus gelidum pallore timorem, iam sequitur victus, non regit arte ratem, utque parum validus non proficientia rector cervicis rigidae frena remittit equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 47)
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae, nec tantum Coo Bittis amata suo est, pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, digna minus misero, non meliore viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 61)
aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, duritiaeque mihi non agerere reus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 815)
dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat nota quidem, sed non ambitiosa domus, at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, cautaque communi terga dedere fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 912)
hoc eventurum iam tum, carissime, vidi, ferret adhuc istam cum minus aura ratem, sive aliquod morum seu vitae labe carentis est pretium, nemo pluris emendus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 919)
an semel est poenam commeruisse parum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 13)
insuper accedunt, te non adimente, paternae, tamquam vita parum muneris esset, opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 158)
et latro et cautus praecingitur ense viator;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1113)
sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, quodque parum novit, nemo docere potest, sic ego delicias et mollia carmina feci, strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1160)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)
quodque minus prodest, scaena est lucrosa poetae, tantaque non parvo crimina praetor emit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1227)
ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1239)

SEARCH

MENU NAVIGATION