라틴어 문장 검색

Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:1)
Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 3:1)
uomitus, ut Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, euocatus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 3:3)
Postero die si nihilo minus liquida aluus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:4)
si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:7)
Si parum pura est, purgatur iunco quadrato.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:6)
Postero die ratio est lauari eadem, deinde dimidio minus quam consuetudine cibi capere atque inuicem altero die hoc, altero, illo modo se curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:31)
Abstinere ab omnibus quibus urinae mouendae sunt, potionem quoque quam parcissime adsumere, cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:34)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:3)
nihilo minus in lecto conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:2)
Credo autem, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis uarie responderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 14:2)
melior, quae tenuior et minus copiosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:4)
itemque si leue est, si nihil olet, si aequale est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:2)
Elaeodes quoque peius est multum, et parum pingue:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION