라틴어 문장 검색

et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 562:1)
tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 577:1)
ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 579:1)
De perfugis gravius quam de fugitivis consultum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 588:1)
nec est cur vos otio vestro consultum ab Romanis credatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 596:3)
his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 14:1)
cum primum senatum habuit, universis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 25:1)
decrevitque frequens senatus ut P. Aelius consul quem videretur ei cum imperio mitteret, qui classe accepta quam ex Sicilia Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 26:1)
maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset, haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 30:1)
omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 41:1)
quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 43:1)
secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque provinciis senatum consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 43:2)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 71:1)
consuli a patribus permissum ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION