라틴어 문장 검색

post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 149:1)
cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 186:1)
hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:2)
Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 191:2)
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 202:1)
cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 215:1)
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem regerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 218:1)
Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 248:4)
sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 251:2)
tamen raptus in ius ad regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:3)
moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:1)
ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:2)
non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:1)
ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit quo res repetuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 338:1)
haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 341:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION