라틴어 문장 검색

arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:3)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua civem regant, quam qua hostem superent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 477:2)
ex his Q. Fabium - tertio hic anno ante consul fuerat - principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:2)
inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla nisi salubri rei publicae arte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 529:3)
capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:6)
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 22:2)
ne virtute quidem premi populi Romani, sed arte eludi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 118:2)
his per totum annum artibus lex elusa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 163:5)
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:2)
ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi - et id ipsum pessimo exemplo - nemo unquam fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 375:1)
eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 271:2)
itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda magnis quoque animis atque ingeniis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 436:1)
fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 475:2)
artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 612:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION